Het Socialiter

Het lied van de Bond van Haagsche Gymnasiasten (L. Spanjaard, 1912) 

 

VIVAT, VIVAT, SOCIETAS

Socialiter concordia nos habet et habebit
Donec crudelis mors omnes amicos nos delebit
Dum umbrae [simus exiles] vanae erimus in Tartaro inani !
Vivat, Vivat, Societas Gymnasii Hagani !

Poëtae sumus, musici, ridiculi, auctores
Et canimus ex animo puellas et amores
Sed tamen sumus juvenes non rudes at urbani
Vivat, Vivat, Societas Gymnasii Hagani !

Peritus praeses, administrant, scriba studiosus
Egregië, cum temptet raro aliquis bellosus
Socialitem ut perturbet: sunt conatus vani !
Vivat, Vivat, Societas Gymnasii Hagani !

Speramus nos feliciter constare societatem
Per semper omnia tempora ad mundi vastitatem
Et simus semper hilares et alacres et sani !
Vivat, Vivat, Societas Gymnasii Hagani !